utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02350202

Charter Number: 02350202
Cartulary Title: Cartulaire général de l'Yonne
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Date: 1170
Date Type: Internal

map View Map
Charter:
Ego Petrus Curtiniaci dominus notum facio omnibus præsentibus pariter et futuris quod Walterius cognomento Butelus laudante uxore sua Aalede cunctisque liberis suis dedit in eleemosynam ecclesiæ Escarliensi medietatem suæ partis totius terræ et nemoris quod vocatur Guillens sicut ipse cum suis participibus possidebat videlicet octavam partem usque ad haias villæ quæ dicitur MonsCorbun exceptis segetibus et pratis et mansionibus quæ jam datæ fuerant tali conditione quod si possessores illas a se alienare voluerint et idem Walterius sibi retinere noluerit nulli nisi fratribus prædictæ ecclesiæ pretio mediante manum mittere licebit Quod si forte fratrum animalia segetibus aut pratis damnum intulerint lege nemorum debitam estimationem iidem fratres restituent Post pratorum autem sectionem et segetum messionem ipsorum animalia ubique sine contradictione pascent Hoc totum prædictus Walterius et Willelmus filius ejus laudaverunt et in manu Gilonis de Terneau fidei suæ sacramento firmaverunt et debitam garantiam quandiu viverent fideliter promiserunt Habueruntque de beneficio ecclesiæ Walterius triginta libras Willelmus filius ejus equum unum uxor vero ejus et cæteri liberi duas vaccas cum vitulis et tribus agnis Hujus rei testes sunt Dodo abbas de Ferreriis Garnerius abbas CastriLanduni Paganus notarius Gilo de Terneau Vilanus de Certin Landricus de QuercuArnulfi Stephanus de Campinol Reynaudus Blains Reynaudus præpositus Milo mercator Garnerius de Feritate Jocelinus Foresterius Berodus Isembardus de Pontesia Hugo de Roortoy Hoc totum laudavi ego Petrus quia de meo feodo erat habuique propter hoc decem libras Laudavit hoc et uxor mea Elisabeth et Petrus filius meus Quod ut ratum et stabile perseveret in perpetuum sigilli mei impressione confirmavi anno ab Incarnatione Domini millesimo centesimo septuagesimo
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter