utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02350206

Charter Number: 02350206
Cartulary Title: Cartulaire général de l'Yonne
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Decree
Date: 1170
Date Type: Internal, A.D.

map View Map
Charter:
Ego Ansericus de Monteregali presentibus et futuris notum facio quod neque in terra neque in juribus ecclesie Beate Marie quam antecessores mei fundaverunt et bonis propriis dotaverunt usum vel coustumam aliquam habuerunt nec ego habeo quod plane cognosco Nihil in predicta terra nec predictis hominibus antecessores mei sibi retinuerunt nec ego retineo nisi quod eos salvos facere et custodire ut advocatus debeo Cognosco iterum et verum est quod quilibet hominum a domino Montisregalis vel Insule casamenta tenentium de iisdem casamentis pro voluntate sua predicte ecclesie libere dare potest ita quod illud non adeo procedat donum quod in eodem casato dominus predictus servitium vel[] perdat Furnum autem bannale in villa Sivriaci et de villis corveis predicte ecclesie et eisdem canonicis ita quod nullus alius in eis deinceps possit furnum alium habere et usuarium omnibus hominibus ejusdem ecclesie ad omnia necessaria sua in nemore de Ervial preter hoc quod fagum vernum stantes non succidant concedo Canonici predicte ecclesie deservientes in ejusdem ecclesie hominibus talliam et quicquid in eis et volunt et habere libere habent Pro redemptione anime mee et prede cessorum meorum do et concedo eidem ecclesie et eisdem canonicis tertiam partem decime Sancte Columbe et tertiam [partem] decime de Atheis Do iterum eisdem pro salute anime Alaydis uxoris mee duos modios annone singulis annis unum frumenti alium grosse molture in molendino meo de Monteregali ita quidem quod si non plus quam hos duos modios lucrabitur molendinum illos habeant Canonici vero oleum de nucibus in lampade una nocte et die ante altare Beate Marie pro ejusdem Alaydis anima ardere facient Ut autem nihil eorum remaneat quo successores mei predictam ecclesiam inquietare valeant quatuor feminas meas hominibus ejusdem ecclesie maritatas uxorem Guillermi uxorem Ervei sororem Barbini duas Hugonis Piscatoris filias uxorem Renaudi prepositi et uxorem Robet cum heredibus earum ego qui bono et puro corde pacem ecclesie desidero eidem ecclesie et canonicis quittas clamo Predicte vero ecclesie canonicis in perpetuum eas et Radulfum de Insula duas ejus uxores filias Beringerii et quod in Renaudo filio Sede de Monteregali habent donavi et quittos clamavi Hoc autem totum tam factum quam cognitum laudo et concedo et sigilli mei impressione confirmo Laudat et Alaydis uxor mea et Ansericus et Johannes filii mei et Sybilla predicti Anserici uxor Hujus rei testes sunt Josbertus de Barro Hugo et Guido filii sui Philippus de Prait Gibaudus et Bruno fratres ejus Galeranus Aimo Chauce Chiens Hugo filius domini Aabaudi Gaufridus filius Hugonis de Digun Guido Fardellus Factum est hoc anno ab Incarnatione Domini MCLXX Alexandro summo pontifice Ludovico Francorum rege Guichardo Lugdunensi archiepiscopo Stephano Eduensi episcopo
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter