Charter Document - 02350210
Charter Number: 02350210
Cartulary Title: Cartulaire général de l'Yonne
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Agreement
Date: 1170
Date Type: Internal, A.D.
View Map
Cartulary Title: Cartulaire général de l'Yonne
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Agreement
Date: 1170
Date Type: Internal, A.D.
View Map
Charter:
Ego O Dei gratia abbas Sancti Petri Vivi et totum capitulum ecclesie nostre notum facimus cunctis presentibus et futuris quod inter nos et dominum Odonem ecclesie Sancti Stephani decanum et ejusdem ecclesie capitulum convenimus et ita ad invicem concordavimus quod unum hominem nostrum Guibertum scilicet draperium prefate ecclesie Sancti Stephani cum rebus suis jure perpetuo habendum donavimus et quietum clamavimus promisimusque per omnia ipsum guarentire per manum domini archiepiscopi et eum obsidem posuimus quod predicte ecclesie responderet si inde eam aliquatenus penam vel laborem subire contingeret Supradictus autem decanus et capitulum Sancti Stephani in excambio hominis nostri quem eis dederamus donaverunt nobis quandam feminam Agnetem nomine uxorem Hugonis filii Roberti de Seppe perpetuo habendam que ipsorum ancilla erat ipsam nobis omnino quietam clamaverunt nichil in ea vel in ejus liberis retinentes simili pactione feminam ipsam promittentes guarentire per manum ejusdem domini archiepiscopi nostri quem super hoc nobis obsidem posuerunt Actum est hoc anno ab Incarnatione Domini MCLXX tempore Ludovici nobilissimi regis Francorum et Willelmi venerabilis Senonensis archiepiscopi et apostolice sedis legati Ut autem hoc ratum esset fratrum nostrorum nominibus et sigilli nostri auctoritate roborari decrevimus Andreas prior monachi Johannes Philippus Arnaldus Petrus Salo Willelmus Fulco Galterius Gaufridus Henricus Galterius Johannes Bernardus Teobaldus Bovo Adam Herveus Petrus Stephanus Gosbertus Johannes Pueri Hugo Robertus Hugo Gaufredus Ansellus Gaufridus Milo Gaufridus Huldierius