utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02350216

Charter Number: 02350216
Cartulary Title: Cartulaire général de l'Yonne
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Agreement
Date: 1171
Date Type: Internal, A.D.

map View Map
Charter:
In nomine et sancte et individue Trinitatis Ego Odo decanus et universum capitulum Senonensis ecclesie notum fieri volumus tam presentibus quam futuris quod controversia diu versata est inter ecclesiam Senonensem et ecclesiam Sancti Germani Autissiodorensis et ecclesiam Celle Trecensis super quibusdam decimis vinorum de Ebrolia quas ex integro possidere volebat ecclesia Senonensis jure parochiali quia intra fines parrochie sue erant vinee ex quibus predicte decime debebantur Monachi vero sequentes parrochianos suos quia vineas colebant medietatem decimarum requirebant Terminata est tandem hec controversia mediante venerabili domino nostro archiepiscopo Willelmo et apostolice sedis legato et assensu totius capituli nostri talis facta est compositio quod ad decimas colligendas singulis annis duo constituerentur legitimi homines assensu communi qui fidelitatem ecclesiis facientes decimas vinearum quas parrochiani de Sancto Florentino habent intra fines Ebrolie recipiant apud Sanctum Florentinum et reponant similiter decimas vinearum quas parrochiani de Ebrolia possident apud Sanctum Florentinum colligant et recondant apud Ebroliam Illas enim ratione eadem exigimus Parrochiani enim de Ebrolia vineas apud Sanctum Florentinum colunt ex quibus decime jure parrochiali debentur Decimis igitur hinc et inde diligenter et fideliter collectis ecclesia Senonensis duas partes percipiat alie vero ecclesie inter se tertiam possideant Et ut hoc inviolabiliter ratum sit sigilli nostri auctoritate munivimus Hujus rei testes sunt Odo decanus Hugo archidiaconus Hilduinus thesaurarius Galfridus precentor Teo celerarius Guido archidiaconus Gastinensis Hugo archidiaconus Stampensis Martinus presbiter et canonicus Hirbertus Teobaldus Odo Petrus Garnerius diaconi et canonici Arnaudus Stephanus Engenulfus Rainaldus Salo Bartholomeus subdiaconi et canonici Data per manum Galfridi precentoris et cancellarii anno ab Incarnatione Domini MCLXXI
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter