utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02350237

Charter Number: 02350237
Cartulary Title: Cartulaire général de l'Yonne
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1174
Date Type: Internal, A.D.

map View Map
Charter:
Willelmus Dei gratia Senonensis archiepiscopus apostolice sedis legatus omnibus sancte matris Ecclesie filiis tam futuris quam presentibus in perpetuum Quod per volumina temporum vetustatis antiquat edacitas scripture commendatio reparat et reformat Inde est quod scripto commendari dignum duximus ut vestre notum fieret universitati quod Narjotus de Cirilliaco acceptis de pecunia ecclesie Prulliacensis XX libras parisiensis monete donavit eidem ecclesie de duabus domibus quas Senonas habebat prope turrim regis illam que propinquior est eidem turri cum platea ante domum et retro usque ad fossam turris sicut domus comportat ea scilicet conditione quod ecclesia Pruilliacensis in festo Sancti Remigii pro ipsa domo in vita ejusdem Narjoti solvet ei sex denarios censuales et post mortem ejus heredibus suis solummodo duos denarios Super hoc autem in omnibus juste garantiam se portaturum promisit necnon et fiduciavit et Salonem de Dunjun et Gaufridum Bollenum in hoc fide jussores et plegios dedit Idipsum laudavit uxor ejus Sorella coram testibus subscriptis qui et donationi et laudationi interfuerunt Bartholomeus dapifer noster Petrus de Orbez Milone Josleno et magistro Meliore Quod ut perpetue stabilitatis obtineat munimentum scripto annotari et sigilli nostri auctoritate precepimus confirmari Actum Senonis in palacio pontificali anno ab Incarnatione Domini MCLXXIIII
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter