utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02350238

Charter Number: 02350238
Cartulary Title: Cartulaire général de l'Yonne
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Agreement
Date: 1174
Date Type: Internal, A.D.

map View Map
Charter:
Ego Petrus dominus Curteniaci frater domini regis Francorum notum facio universis tam presentibus quam futuris quod controversia que inter me et dominum Willermum venerabilem Senonensis ecclesie archiepiscopum apostolice sedis legatum vertebatur super hiis omnibus que ego ab Henrico Infante emeram apud Bussiacum et apud Ardillos que de feodo ejusdem archiepiscopi erant in hunc modum pacificata est Statutum est ut medietatem omnium reddituum et proventuum territorii de Bussiaco et de Ardillos idem archiepiscopus et successores ejus perpetuo possideant et ego alteram similiter medietatem percipiam exceptis omnibus decimacionibus quas ipse et successores ejus habebunt in perpetuum Villa ibidem construetur et prepositus in ea assensu archiepiscopi et meo ponetur qui ipsi et michi fidelitatem faciet Si quis autem hospitum et communitatis ipsius ville in haiis meis aliquid forefecerit pro forefacto sexaginta solidos persolvet quorum medietas archiepiscopi erit et ego aliam medietatem obtinebo Prepositus vero vel alius non poterit relaxare nec minuere forefactum illud nisi per archiepiscopum aut per me aut per ministeriales suos aut meos Quod ut ratum sit et inconvulsum in perpetuum composicionem istam scripto commendari et sigilli mei impressione corroborari precepi Actum Senonis in palacio archiepiscopi anno ab Incarnacione Domini MCLXXIIII
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter