utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02350266

Charter Number: 02350266
Cartulary Title: Cartulaire général de l'Yonne
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Decree
Date: 1176
Date Type: Internal, A.D.

map View Map
Charter:
In nomine sancte et individue Trinitatis Ludovicus Dei gratia Francorum rex Notum facimus universis presentibus pariter ac futuris nos quicquid habebamus in feodo et dominio in molendinis que vicecomes Senonensis in suburbio civitatis tenebat amico et fideli nostro Willelmo Senonensi archiepiscopo et ecclesie similiter Senonensi in feodum et dominium perpetuo concessisse possidendum et super hoc litteras nostras auctenticas sigillo nostro et nominis nostri confirmatas karactere ipsis assignasse Predictus vero archiepiscopus et ejusdem ecclesie capitulum feodum quod prefatus vicecomes ab ipsis habebat Senonis tam in terris quam in vineis nobis et heredibus nostris in perpetuum possidendum concesserunt eo tenore quod sicut illud vicecomes ab ipsis tenebat ita a nobis et heredibus nostris de cetero tenebit Nichilominus commutationem ville Ebrole cum omni potestate ejusdem quam capitulum Senonense cum eodem archiepiscopo pro villa de Velonessa et ejusdem potestate laudamus approbamus et ratam et inconcussam volumus permanere Que ut perpetue mancipentur stabilitati sigilli nostri auctoritate precepimus communiri Actum Parisius anno incarnati Verbi MCLXXVI astantibus in palacio nostro quorum nomina supposita sunt et signa S comitis Theobaldi dapiferi nostri S Guidonis buticularii S Radulfi constabularii Vacante cancellaria
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter