Charter Document - 02350267
Charter Number: 02350267
Cartulary Title: Cartulaire général de l'Yonne
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Decree
Date: 1176
Date Type: Internal, A.D.
View Map
Cartulary Title: Cartulaire général de l'Yonne
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Decree
Date: 1176
Date Type: Internal, A.D.
View Map
Charter:
Willermus Dei gracia Senonensis archiepiscopus apostolice sedis legatus omnibus tam futuris quam presentibus in perpetuum Noverit universitas vestra quod nos in ecclesia Senonensi cujus curam divina favente gracia geremus et quam de bono in melius reformare modis omnibus studuimus quatuor constituimus matricularios laicos ut campanas pulsent et negocia ipsius ecclesie diligenter peragant et studiose procurent Quibus procurationem nostram omnibus diebus donavimus et concessimus duobus scilicet in domo nostra comedentibus et duobus alternatim per ebdomadas in ecclesia remanentibus qui singulis diebus habebunt tres quaternas de vino nostro et quatuor panes et nobis absentibus duo fercula de coquina nostra nobis vero presentibus tot fercula habebunt quot et clerici de mensa nostra Preter hec unicuique ipsorum quatuor triginta solidos in pascha Domini et triginta in festo Sancti Remigii annuatim reddendos assignavimus Concessimus eciam eis in unoquoque duodecim festorum annualium duos solidos pro auxilio ad campanas pulsandas Hec autem omnia tam a nobis quam a successoribus nostris Senonensibus archiepiscopis eisdem matriculariis imperpetuum persolvenda donavimus et concessimus Insuper stabilimus ut ipsi matricularii a decanis habeant pro formis in quibus sedent in sinodo XII solidos scilicet ab unoquoque decano XII denarios Nullus preter eos locare poterit scuta ad bella facienda in curia nostra Ad judicia aque facienda querent ipsi cuvam et inde sex denarios habebunt In benedictionibus abbatum panem et vinum oblatum habebunt Ab illo eciam qui facit festum baculi quinque solidos recipient Capitulum vero Beati Stephani eis per manum nostram concessit ut in quolibet anniversario tantum accipiant quantum et duo canonici Thesaurarius quoque in unoquoque annuali festo quando ipsi ornant ecclesiam paleis vel tapetis eis duodecim denarios persolvet Et preter hec in Nativitate Domini reddet eis sex solidos et in Penthecosten XXII solidos duobus denariis minus et sex libras cere Ut autem hec omnia perpetue robur obtineant firmitatis ea laudante et concedente prefato capitulo Beati Stephani presentis privilegii patrocinio et sigilli nostri auctoritate confirmavimus statuentes et sub anathemate prohibentes ne quis huic nostre confirmacionis in aliquo presumat contraire salva in omnibus apostolice sedis auctoritate Actum publice Senonis in palacio pontificali anno ab Incarnatione Domini MCLXXVI astantibus nobilibus personis et canonicis Senonensis ecclesie Hugone archidiacono Hilduino thesaurario Odone decano Gaufrido precentore et Haicio cellerario Guidone vero Gastinensis Hugone Stampensis et Simone Meludunensis archidiaconis Martino vero Rogerio et Jacquino presbiteris et canonicis magistro Stephano magistro Petro magistro Bernardo magistro Alexandro Herberto Garnerio Odone et Raginaldo diaconis Hermando eciam Salomone Raginaldo Guidone Nicolao et Willelmo subdiaconis et pluribus aliis