utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02350269

Charter Number: 02350269
Cartulary Title: Cartulaire général de l'Yonne
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Decree
Date: 1176
Date Type: Internal, A.D.

map View Map
Charter:
In nomine sancte et individue Trinitatis Ludovicus Dei gratia Francorum rex Notum facimus universis presentibus et futuris quod ecclesia Sancti Johannis Senonensis quandam villam habebat Lixiacum nomine in mala vicinia affligebatur graviter et vastabatur obtentu defensionis et considerationis in posterum emendationis abbas ejusdem loci Renardus assensu capituli sui collegit ad medietatem totius ville nos in quibuscumque reditibus undecunque sint seorsum retentis herbergagio suo ecclesia et decima tota et duobus arpentis prati et usuario nemoris ad opus ejusdem domus et iterum ad opus domus Sancti Agidii de Bosco in omnibus aliis quecumque ibidem sunt et deinceps futura sint medietatem unam canonici et nos atque successores nostri alteram habebimus medietatem Hac servata immobiliter conventione quod regie liberalitati non liceat suam medietatem donare alteri persone vel ecclesie nullusque omnino regiam partem habere nisi ecclesia Sancti Johannis valeat In villa autem eadem nos et ecclesia communiter servientes constituemus qui nobis et abbati pariter faciant fidelitatem Quod ut ratum sit in posterum sigilli nostri auctoritate et nominis nostri charactere subtus annotato fecimus confirmari Actum apud Boscum Commune anno dominice Incarnationis MCLXXVI adstantibus in palatio nostro quorum nomina supposita sunt et signa S comitis Theobaldi dapiferi nostri []
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter