Charter Document - 02350270
Charter Number: 02350270
Cartulary Title: Cartulaire général de l'Yonne
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1176
Date Type: Internal, A.D.
View Map
Cartulary Title: Cartulaire général de l'Yonne
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1176
Date Type: Internal, A.D.
View Map
Charter:
Ego Henricus Trecensium comes palatinus notum facio presentibus et futuris quod Harduinus abbas de Rippatoria totumque ejusdem domus capitulum Petro abbati Vallis Lucentis et omnibus ejusdem domus fratribus universisque eorum successoribus dimiserunt domum suam de Chevereio cum omnibus appendiciis ejusdem domus terris videlicet pratis nemoribus et pascuis domum quoque et quicquid ex dono Anscheri carnificis vel aliunde Senonis habebant Si qua sunt etiam alia juris sui sueque proprietatis ad eandem domum pertinentia eis quiete et pacifice perpetuo possidenda concesserunt et unanimiter laudaverunt ea quidem conditione quod nemus quod vulgo dicitur Cervins ceteraque censualia ad predictam domum pertinentia sub eodem pretio quo illi de Rippatorio ea acquisierunt eis dimiserint pro reliquis omnibus sexcentas et quinquaginta marcas fini argenti ad pondus Trecense recipientes Ne autem processu temporum aut pravorum perversitate hujus venditionis pactio impediri possit vel turbari presenti scripto cum sigilli mei impressione eam confirmare curavi Affuerunt autem hujus rei testes dominus Ansellus de Triagnello Garnerus frater ejus Willelmus Marescallus Hugo Eventatus Gaufridus Eventatus Girardus Eventatus Ertaudus camerarius Actum Trecis anno incarnati Verbi MCLXXVI Data per manum Stephani cancellarii Nota Willelmi