Charter Document - 02350272
Charter Number: 02350272
Cartulary Title: Cartulaire général de l'Yonne
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1177
Date Type: Internal, A.D.
View Map
Cartulary Title: Cartulaire général de l'Yonne
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1177
Date Type: Internal, A.D.
View Map
Charter:
Ego Willelmus Dei gratia Autissiodorensis episcopus notum fieri volo presentibus et futuris quod Bruno de Malli assistens in presentia nostra Autisiodori recognovit cum pace convenisse cum fratribus de Regniaco de decima quam reclamabat ipse et filiaster ejus Johannes in grangia que dicitur Bellum Videre Porro rogavit me quod sicut continebatur in scripto matris Nivernensis comitisse de eadem compositione sic scripto commendarem et nostre auctoritatis munimine confirmarem Hujus rei testes sunt Humbaudus abbas Sancti Germani Gaufridus abbas de Rupibus et Gaufridus abbas Sancti Petri Autisiodorensis Gauterius Berars Damianus de Malli milites et Fornerius de Droia Modus autem compositionis prout vidimus in scripto matris Nivernensis comitisse talis fuit quod Bruno de Malli et Johannes filiaster ejus decimam quam reclamabant in grangia que dicitur Bellum Videre fratribus de Regniaco ita perpetuo concesserunt habendam quod in festo Sancti Remigii vel inde usque ad festum Omnium Sanctorum XII bichetos frumenti XII de ivernagio tria sextaria avene ad mensuram Autissiodorensem qua solet emi et vendi Brunoni et heredibus ejus et filiastro ejus Johanni et sorori ejus pro tali parte quam unusquisque eorum in jam dicta decima constiterit habere infra predictam grangiam ad eorum requisitionem reddentur Ipse autem Bruno et Johannes et heredes eorum hujus decime calumpniatores omnino a gravamine Regniacenses jure garantiam portando cessare facient Alioquin jam dictum censum fratres eis reddere non tenebuntur Cum autem postea dampnis restitutis et gravaminibus ad plenitudinem pacis fratres pervenerint ex tunc de futuris annis censum persolvent Hoc totum laudavit uxor Brunonis Sibilla et filie ejus Mabilla Alpars Emengardis Hujus rei testes sunt Benedictus presbiter de Malli Villa Gauteius Berart Damianus de Malli milites Iterius prepositus Rainaudus Boscheres Ut igitur istud ratum et firmum perpetuo habeatur presentis scripti munimine et sigilli nostri auctoritate feci roborari Actum est hoc anno ab Incarnatione Domini MCLXXVII