Charter Document - 02350280
Charter Number: 02350280
Cartulary Title: Cartulaire général de l'Yonne
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1178
Date Type: Internal, A.D.
View Map
Cartulary Title: Cartulaire général de l'Yonne
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1178
Date Type: Internal, A.D.
View Map
Charter:
In nomine sancte et individue Trinitatis Guido Dei gratia Senonensis archiepiscopus Notum fieri volumus tam futuris quam presentibus quod Gilo de Monte Guelli et Odo de Sancto Prejecto et duo filii Heluise de Misseri Stephanus et Milo vendiderunt fratribus de Vallelucenti et sanctimonialibus de Pomereio nemus quoddam quod dicitur nemus Rahaldi et terram et coram nobis laudaverunt ita tamen quod prescripti Gilo et Odo et heredes eorum usuarium suum in nemore prefato habebunt uterque ad quadrigam unam ad se calefaciendum Nec tamen propter usuarium istum dimittent fratres de Vallelucenti nec sanctimoniales de Pomerio quin nemus illud excidant si voluerint et extirpent et ad agriculturam redigant Reddent autem sanctimoniales singulis annis prefato Giloni et heredibus suis unum sextarium frumenti ad mensuram Braii nec de pejori nec de meliori in grangia de nemore Rahaud similiter unum sextarium frumenti Odoni de Sancto Prejecto et heredibus suis et unum Stephano et Miloni de Misseri et heredibus eorum Et hii tres sextarii frumenti sunt de censa Vendicionem quoque predictam laudaverunt Gaufridus frater prenominati Odonis et Aelaisa uxor prefati Gilonis et duo filii sui Milo et Guido et duo fratres predictorum fratrum Stephani et Milonis Gilo et Anselmus et Agnes soror eorum et Heluidis mater eorum et dominus Odo de Avelleio de cujus feodo nemus illud est De hoc testes sunt Odo decanus Senonensis Gaufridus precentor Stephanus abbas Sancti Remigii Jakinus canonicus Senonensis Milo de Tarnantis Holdoinus de Basochis Quod ut ratum firmumque permaneat in posterum presentis pagine testimonio fecimus confirmari et sigilli nostri munimine roborari Actum anno incarnati Verbi MCLXXVIII