Charter Document - 02350282
Charter Number: 02350282
Cartulary Title: Cartulaire général de l'Yonne
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1179
Date Type: Internal, A.D.
View Map
Cartulary Title: Cartulaire général de l'Yonne
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1179
Date Type: Internal, A.D.
View Map
Charter:
Ego Ida mater comitissa Nivernensis tam presentibus quam futuris notum fieri volo quod dominus Balderuinus Grossus de Malliaco partem decime de campis de Mundefois que participatur cum domino Guillelmo nepote et presbytero de Escolivis tam in vino quam in segete dedit monialibus de Crisenone pro anima sororis sue Nazarie et hoc quidem laudavit uxor ejus Ermengerdis filiique ejus Deinceps vero predictis monialibus decimam de Arsi que cum eisdem participabatur in vino scilicet et in segete pro redemptione anime filii sui Hugonis perpetuo concessit dono Quod similiter uxor ejus predicta laudavit cum filiis suis Ut autem hoc ratum esset et inviolabile predictarum monialium peticione presentia scripta muniri feci Et quoniam in lege scriptum est quod duorum hominum testimonium autenticum sit testes idoneos qui istis interfuerunt donis ascribi petierunt Benedictum presbiterum de Malliaco Johannem Robertum de Baserna et Guidonem nepotem ejus Bernardum de Truci Odonem de Sancta Palaia Galterium Barart Nicholaum de Pointa Gaufridum fratrem ejus Guillelmum nepotem Milonem Halbergi Iterium prepositum Reignaldum Boschere Robertum de Avalona Johannem foresterium Actum est autem hoc anno ab Incarnatione Domini MCLXXIX