utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02350288

Charter Number: 02350288
Cartulary Title: Cartulaire général de l'Yonne
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Inquest
Date: 1180 Circa
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Josbertus canonicus et sacerdos juratus dixit quod justicia de Usselot communis erat inter abbatem Sancti Mariani et Stephanum de Landa Dixit etiam quod terragium territorii illius eis commune est excepto quod abbas non reddit Stephano terragium de carrucis suis nec Stephanus abbati de suis quandiu terras excolunt Postea vero terragium commune est Si vero quilibet eorum ponit prepositum idem prepositus non reddet terragium quamdiu prepositus est Dixit etiam quod faciunt talliam in predicta villa in mense marcio que communis est eis et non possunt exigere ab aliquo homine plus quam tres solidos Addidit etiam quod quisque eorum habet proprios in villa homines ubi facit talliam pro voluntate sua et ista non est communis Nemora vero ejusdem territorii eis communia sunt Requisitus de jure Stephani dixit quod de quodam prato recipit censum qui non est eis communis Justicia vero communis est Preterea addidit quod si aliquis homo albanus venerit volens in villa manere uterque eorum potest eum pro se retinere et ouchiam dare de terra communi que exinde unicuique cedet in proprium Frater Hugo conversus juratus dixit hoc idem quod Josbertus excepto quod censum prelibati prati dixit esse communem Dixit etiam quod decime territorii illius grossa et minuta abbatis sint Frater Bernardus conversus juratus dixit idem quod Hugo conversus Dodo prepositus juratus dixit idem quod Bernardus conversus Bruno de Villa Nova juratus dixit idem quod Dodo prepositus excepto quod iste dixit quod de tallia de marcio vidit accipere X vel V solidos de quibusdam Dixit etiam quod consuetudines ouchiarum quas Dodo dixit esse cuilibet eorum proprias utrique sint communes Robertus de Valle Floris juratus dixit idem quod Dodo prepositus Bovo de Uisselot juratus dixit idem quod Robertus Tegerus de Uisselot juratus dixit idem quod Bovo Rainaudus Parvus juratus dixit idem quod Tegerus Constantinus de Uisselot juratus dixit idem quod Rainaudus Odo de Uisselot juratus dixit idem quod Constantinus Hii sunt testes abbatis Sancti Mariani
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter