Charter Document - 02350289
Charter Number: 02350289
Cartulary Title: Cartulaire général de l'Yonne
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Renunciation
Date: 1180 Circa
Date Type: Assigned
View Map
Cartulary Title: Cartulaire général de l'Yonne
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Renunciation
Date: 1180 Circa
Date Type: Assigned
View Map
Charter:
Universum capitulum Avalonense et ego Bernardus archipresbyter et thesaurarius Avalonis notum fieri volumus presentibus et futuris quod cum Artaudus de Castrolucii pater conjugis Rainaldi fratris domini Jocelini apud Avalonem fuisset intumulatus post exequias ejus predictus Rainaldus venit coram multis tam clericis quam laicis et quicquid aliquando reclamaverat adversus fratres Regniaci de beneficiis que predictus Artaudus et antecessores sui pro salute animarum suarum fratribus Regniaci donaverant totum aquitavit et sicut scripta eorum declarant ita eis in perpetuum libere possidendum concessit Hoc totum laudavit Agnes uxor ejus filia jam dicti Artaudi Hujus rei testes sunt Gaufridus Choe canonicus Hugo dominus Castrilucii Guillelmus Rastaus Bovo de Stabulis Ut ergo hec omnia inviolabili firmitate fratribus Regniaci permaneant illibata presentem cartulam sigillis nostris volumus roborari