utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02350295

Charter Number: 02350295
Cartulary Title: Cartulaire général de l'Yonne
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1180
Date Type: Internal, A.D.

map View Map
Charter:
In nomine sancte et individue Trinitatis ego Willermus comes Joviniaci notum facio presentibus et futuris quod fratribus in Pontiniacensi monasterio Deo servientibus in elemosinam dederim tam pro anime mee quam parentum meorum salute decem diebus et totidem noctibus per annos singulos plenarium piscationis in omnibus aquis meis quando voluerint et quot voluerint piscatorum ministerio Hoc etiam predictis concessi fratribus ut secura libertate per totam terram meam tam in terris quam in aquis transeant vendant et emant absque omni exactione pedagiorum theloneorum minagiorum et quarumlibet consuetudinum quas pro rebus suis reddere tenebantur Facta sunt autem hec apud Pontiniacum anno ab Incarnatione Domini MCLXXX presente venerabili patre et domino Guichardo Lugdunensi archiepiscopo et universo predictorum fratrum conventu attestantibus Hugone archidiacono Senonensi Odone Le Bot Rainardo Eschalei Johanne Jadrier Seguino filio prepositi Richardo chamerario et Brictio piscatore Hec vero que ut dictum est apud Pontiniacum sunt facta postea apud Joviniacum concessit uxor mea Aalait et frater meus Gaucherius presentibus et attestantibus Arnaudo priore de Sancta Maria et ejusdem cellarario Gaufrido Rainaudo decano Fromondo Quarterio Garino filio prepositi de Cesiaco Galone magistro Gaucherii Fromondo Balduini et Milone clerico de Pontejon Ut autem hec rata semper et inconcussa teneantur ea ipsa in presenti cartula conscribi feci et sigilli mei impressione confirmavi Actum tempore Alexandri summi pontificis Philippi regis Gallie Petri Pontiniacensis abbatis
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter