Charter Document - 02350304
Charter Number: 02350304
Cartulary Title: Cartulaire général de l'Yonne
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1180
Date Type: Internal, A.D.
View Map
Cartulary Title: Cartulaire général de l'Yonne
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1180
Date Type: Internal, A.D.
View Map
Charter:
In nomine sancte et individue Trinitatis Ego Guillelmus Dei gratia Autissiodorensis episcopus notum facimus presentibus et futuris quod Gaufredus de Arciaco Hierosolimam profecturus laudantibus et concedentibus uxore sua Agnete et filiis suis Gaufredo Girardo et Josselino atque filiabus Mabilla Damerum Agnete et Loretta generisque suis Andrea de Monte Barri Guillelmo de Lesenniis et Joberto de Cuchiaco renunciavit in manu nostra illi medietati decimarum quam possidebat in territorio Malliaci Castri et Malliaci Ville tam in vineis quam in aliis agriculturis quarum alteram medietatem possidebant Bruno Coquus et Johannes filiaster ejus nos vero ad petitionem prenominatorum Gaufredi uxoris sue et filiorum suorum investivimus abbatem Girardum fratrem ejusdem Gaufredi et ecclesiam Vezeliacensem de eadem parte decimarum et concessimus in perpetuum possidendam Ipse quoque Gaufredus et filii ejus in presentia nostra juraverunt quod nullam de predicta parte decimarum adversus ecclesiam Vezeliacensem deinceps calumniam moverent nec ab aliquo pro posse suo moveri sustinerent Propterea duas plateas unam apud Malliacum Castrum et alteram in cimiterio Malliaci Ville concesserunt pro grangiis ab ecclesia Vezeliacensi reedificandis in quibus de jure et consuetudine utraque pars predictarum decimarum debet adjuvare Inde est quod totum stramen utriusque partis ad eandem ecclesiam specialiter pertinere dignoscitur Pro hujusmodi autem donatione facta idem Gaufredus habuit de bonis ecclesie Vezeliacensis ducentas libras Silviniacensis monete Actum est hoc apud Crisenonem anno ab Incarnatione Domini MC octuagesimo secunda die mensis augusti Et ab Abbone de Monte Gaugerio a quo idem Gaufredus supradictas decimas in casamento tenebat apud Arsiacum eadem die laudatum et concessum Nos vero quieti et paci ecclesie Vezeliacensis providentes presentem cartam fieri et sigilli nostri caractere precepimus confirmari Hujus rei testes sunt Gaufredus de Sancto Laurentio et Gaufredus de Sancto Petro Autissiodorensi abbates Franco prior Vezeliacensis Anselius de Pressiaco et Stephanus de Andria priores Angeliannus elemosinarius Gaufredus hostalarius Oddo de Sinemuro Benedictus quoque de Malliaco Villa Johannes de Malliaco Castro de Arsiaco et Odo de Sancta Palladia sacerdotes Richardus vicecomes de Clamiciaco Balduinus Grossus Gauterius Berarde Girardus de Bochello Ossimundus de Planceis Hugo de Meix Hugo de Flaiaco et Gauterius de Montibus milites Poncius mariscalcus Lucius Galanus coquus Bartholomeus et Rainerius famuli abbatis Iterius prepositus de Malliaco Bruno coquus Renaldus Bocquellus servientes et alii plures Sigillatum in duplici cauda cerea alba