Charter Document - 02350338
Charter Number: 02350338
Cartulary Title: Cartulaire général de l'Yonne
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1184
Date Type: Internal, A.D.
View Map
Cartulary Title: Cartulaire général de l'Yonne
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1184
Date Type: Internal, A.D.
View Map
Charter:
Ego Petrus comes Nivernensis noverint universi presentes pariter et futuri quod ad voluntatem et peticionem domine Mathildis comitisse socrus mee concessi et laudavi ecclesie de Pontiniaco in manu Mainardi abbatis quicquid eidem loco pro suis animabus contulerant tam Guido comes vir ejus quam ipsa Ipsa autem beneficia nominatim sunt hec Clausum videlicet Sancti Martini quod habebant apud Autisiodorum deinde XL arpenta nemoris juxta Autisiodorum in nemore quod dicitur de Bars Ad ultimum si qua alia sorte beneficia me comites Nivernis predicto loco indulserunt ego quoque laudo atque confirmo Ut vero presens scriptum ratum habeatur et inconcussum proprii sigilli nostri impressione munio et testibus subter annotatis corroboro Mathildis mater comitissa Narjodus de Tociaco Drogo de Merlo Guido de Guarlanda Hugo Godart Johannes vicecomes de Legni Petrus de Curceun Actum apud castrum de Clamici anno ab Incarnatione Domini MCLXXXIIII