utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02350344

Charter Number: 02350344
Cartulary Title: Cartulaire général de l'Yonne
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1150 - 1185
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Ego Augalo dominus de Sellegniaco notum omnibus fieri volo quod ego et heredes et successores mei omni occasione et dilatione remota debemus hominium et fidelitatem facere abbati et ecclesie Sancti Remigii Senonensis quocunque modo contingat mutacio abbatis in ecclesia illa vel mutacio domini in castello memorato Concedo etiam quod ab hominibus predicte ecclesie manentibus ad Caniacum non nisi semel in anno collectam exigam et illam rationabilem capiam Similiter de illis concedo qui amodo extra Caniacum ad manendum ibunt et remanebunt quamdiu predia vel edificia que ibi habent tenere voluerint Illos vero qui jam recesserunt scilicet ante annum Incarnationis dominice MCLXXXV de collecta deinceps quietos clamo Concedo quoque quod abbas duo molendina in aqua faciat unum juxta pontem ad curtanas et unum superius quocunque modo voluerit ita tamen quod via pro navibus transeuntibus ex altera parte aque ad mensuram unius tesie remaneat Si autem pontem aliquo casu ruere contigerit et navem ibi fieri necesse fuerit ego et abbas navem faciemus et admodiabimus et redditus admodiationis similiter capiemus Nauta vero quando navem recipiet quicunque majorem admodiationem dare voluit sive homo meus sive suus fuerit et mihi et abbati fidelitatem faciet et jurabit quod si quid alicui pro nave recipienda promisit unicuique nostrum medietatem dabit Abbas quoque propter hoc redditus quos pro pontonagio habere solet scilicet panem unum de unaquaque domo que est in villa supradicta minus non habebit Ne autem super his aliqua memorate ecclesie a me vel ab aliquo herede vel successore meo inferatur molestia presentes litteras sigillo meo roboratas ei tradidi
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter