utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02350350

Charter Number: 02350350
Cartulary Title: Cartulaire général de l'Yonne
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Foundation
Date: 1185
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Guido Dei gratia Senonensis archiepiscopus omnibus ad quos presens pagina pervenerit in Domino salutem Universitati vestre notum fieri volumus quod nos ad preces dilecti filii consanguinei nostri Icterii de Mauni concessimus ut in predicta villa de Mauni que in parochia de Balneolis sita est capella construeretur in qua ipse et homines ejusdem ville dominicis et privatis diebus divinum possent audire servitium et in principalibus festis ad matricem ecclesiam de Balneolis reverterentur Interposita etiam fuit talis conditio quod in predicta capella nullus deserviret nisi presbiter qui matrici ecclesie de Balneolis deservierit Nec ibi cimiterium neque fontes neque baptisterium nec sepultura mortuorum fiet sed tantum in matrice ecclesia Si autem villa de Mauni in tantum cresceret ut ibi parochialis ecclesia esset nullus in ea presbiter constitueretur nisi ad presentationem abbatis Sancti Germani de Pratis et monachi de Balneolis tantumdem juris et consuetudinis et similem in omnibus beneficii partem haberent semper in ecclesia de Mauni qualem habent in ecclesia de Balneolis Ut autem hoc ratum et firmum permaneat presenti scripto confirmari fecimus et sigillo nostro muniri
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter