Charter Document - 02350360
Charter Number: 02350360
Cartulary Title: Cartulaire général de l'Yonne
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1186
Date Type: Internal, A.D.
View Map
Cartulary Title: Cartulaire général de l'Yonne
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1186
Date Type: Internal, A.D.
View Map
Charter:
Ego Stephanus Dei gratia Eduensis episcopus notum fieri volo presentibus et futuris quod dominus Reinerius de Castelluz dedit Deo et Beate Marie de Reigniaco et fratribus ejusdem loci pro anima sua et uxoris sue Agnetis et pro animabus antecessorum suorum libere et perpetuo possidendum et absque ulla retentione quicquid habebat in finagio de Triclin citra aquam videlicet in nemoribus in pratis terris vel in aquis que omnia de capite suo movebant Et propter ista fratres de Reigniaco dederunt ei ducentos agnos et unum palefridum Preditus vero Reinerius pro his annuatim X solidos censuales si voluerit solummodo in vita sua recipiet post mortem vero suam hos decem solidos censuales supradicte ecclesie in elemosinam libere et perpetuo concessit et si aliquis calumpniam fecerit legitimam garentiam portare compromisit Hoc autem totum laudavit Agnes uxor ejus Hujus rei testes sunt Guillelmus capellanus de Curcelles Stephanus capellanus de Flai Ansericus dominus Montis Regalis Herveus de Petra Pertuisa Denique concessum est illud tantum pro eis in morte fieri quantum pro uno monaco Ut autem hoc ratum et firmum perpetuo maneat presentis scripti nostri auctoritate roboravimus Actum est hoc anno ab Incarnatione Domini MCLXXXVI