Charter Document - 02350363
Charter Number: 02350363
Cartulary Title: Cartulaire général de l'Yonne
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1186
Date Type: Internal, A.D.
View Map
Cartulary Title: Cartulaire général de l'Yonne
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1186
Date Type: Internal, A.D.
View Map
Charter:
Manasses Dei gracia Lingonensis episcopus notum facio universis quod Wilermus abbas Sancti Michaelis de Tornodoro consensu totius sui capituli concessit et dedit Petro de Hervi decano de Bernon in vita sua libere possidendum quicquid predicti monasterii abbas et fratres et in temporalibus et in spiritualibus bonis apud Sanctum Wynimerium habebant hoc retempto quod memoratus Petrus unum de monachis Sancti Michaelis in ecclesia Sancti Winimeri semper honorifice de bonis suis sustentabit ministrando ei quotquot erunt necessaria et habebit potestatem removendi monachum illum et advocandi alium justa et evidenti de causa prius tamen abbate consulto Cum autem sepe jam dictum Petrum continget vel secularibus abrenunciare vel viam universe carnis ingrediendo diem extremum claudere ea apud Sanctum Winimerium tam in rebus immobilibus quam mobilibus adquisierit universaliter et ex integro fratrum Sancti Michaelis jure perpetuo possidenda esse et nullam omnino potestatem vendendi vel invadiandis vel alienandi quippiam de rebus sibi commissis apud Sanctum Winimerium habebit Testes Petrus decanus Barri Stephanus archidiaconus magister Girardus magister Theobaudus Lingonenses canonici Actum anno incarnati Verbi MCLXXXVI