Charter Document - 02350364
Charter Number: 02350364
Cartulary Title: Cartulaire général de l'Yonne
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1186
Date Type: Internal, A.D.
View Map
Cartulary Title: Cartulaire général de l'Yonne
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1186
Date Type: Internal, A.D.
View Map
Charter:
Ego Andreas de Veneisi tam presentibus quam futuris notum fieri volo quod homines mei de Seant scilicet Ansaudus prepositus et Reinaudus filius ejus Christianus et Robilardus frater ejus Theobaudus serviens Reinaudus de Plesseio Josbertus de Chesoi Herbertus Sarpeta in omnibus nemoribus Vallis Lucentis que adjacent in finibus grangie de Cereliaco et de Logiis usuarium se habere asserebant et hac occasione predicte ecclesie multas violentias inferebant et plurima dampna injuste intulerunt Tandem vero predicti homines penitentia ducti recognoverunt apud Veneisi in presentia mea et uxoris mee Aledis et filii mei Gauteri nullum usuarium in prefatis se habere nemoribus preter carbonagium de mortuis lignis habentibus duo capita ad terram ita tamen ut pro una securi reddent fratribus Vallis Lucentis singulis mensibus duos denarios de carbonagio nec propter hoc usum carbonagii dimittent fratres Vallis Lucentis predicta nemora dare vendere rumpere et prateare Sciendum denique est quod prenominati homines tantummodo habent usuarium in carbonagio ceteri homines de Seant nullum omnino Hujus rei testes sunt Alexander miles Girardus Montons Herbertus de Paent Adam de Suems Chanart Claviger Factum est hoc anno incarnati Verbi MC octogesimo sexto