utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02350367

Charter Number: 02350367
Cartulary Title: Cartulaire général de l'Yonne
Charter Language: Latin
Charter Origin: Papal
Charter Type(s): Mandate
Date: 1186 - 1187
Date Type: Internal

map View Map
Charter:
Urbanus episcopus servus servorum Dei dilecto filio Humbaldo abbati SanctiGermani Autisiodorensis salutem et apostolicam benedictionem Nec novum nec insolitum est quod benignitas apostolice sedis eos quos sibi fideles et devotos esse cognoscit propensiori affectu diligit et ad indicium gracie specialis ipsos insigni aliquo ecclesiastici decorat honoris Attendentes itaque fili abbas et honestatem persone tue et monasterii tibi commissi religionem ut et tu erga nos et romanam ecclesiam devocior semper existas et alii qui viderint ad hoc idem exemplo tuo proficiant personam et ecclesiam tuam speciali beneficio decrevimus honorandam Usum itaque mitre et anuli tibi et pro te successoribus tuis regulariter substituendis de apostolica benignitate concedimus quibus in ecclesia tua precipius festivitatibus matutinis et vesperis in conciliis romanorum pontificum atque archiepiscoporum et episcoporum si forte his te esse contigerit libere de apostolice sedis auctoritate utaris Ex quo utique beneficio et monasterium tuum debeat in religione proficere et beatus confessor cujus corpus in eo quiescit in majori reverentia et honore ab omnibus habeatur Datum Veronis XII kalendas junii
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter