utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02350388

Charter Number: 02350388
Cartulary Title: Cartulaire général de l'Yonne
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1189
Date Type: Internal, A.D.

map View Map
Charter:
In nomine Domini nostri ego Guillelmus vicecomes Sancti Florentini omnibus presentem cartam lecturis notum facio quod propter amorem Dei et reverenciam beati Germani et sanctorum in monasterio Autisiodorensi cum eo quiescentium fratrum eciam ibidem Deo serviencium qui pro salute mea antecessorumque meorum beneficium unius misse mihi perpetualiter concesserunt devocionem et affectum ob amorem quoque dilecti filii mei Guidonis qui in eodem monasterio habitum religionis assumpsit dedi et concessi fratribus ejusdem loci de bonis patrimonii mei apud Villare Vinosum ad valenciam centum solidorum et trium modiorum messis Pro iis itaque centum solidis de quibus die anniversarii mei generalis refectio eisdem fratribus preparabitur constitui et dedi eis quicquid in utroque furno de Villari habebam excepta tamen justicia mea quam mihi retinui Dedi eciam eis novem denarios quos ab unoquoque de hominibus eorum causa bieni mei singulis annis accipiebam Indulsi eciam eis consuetudinem avene quam similiter ab eorum hominibus per singulos annos habebam Dedi eciam eis in duobus parvis molendinis de Villari quatuor sextaria frumenti et octo tremesii et duos solidos tres eciam denarios censuales concessi eis Concessi eciam eis quod neque ego neque heredes mei vel homines mei in omni potestate de Villari furnum aut molendinum decetero edificare aut aliquo modo habere poterimus Hec autem donacio primum quidem apud Sanctum Florentinum a me sollempniter facta et ab uxore mea Agnete et Johanne filio meo et aliis qui laudare poterant et debebant laudata et ibidem in manus et potestatem domni Radulfi tunc Sancti Germani Autisiodorensis abbatis tradita et translata est Postea vero Autisiodori apud Sanctum Germanum in pleno capitulo a me ipso recitata et recognita est et jamdictus abbas ibidem per calicem argenteum de eadem donacione a me investitus est Ut autem hoc firmum sit imperpetuum impressione sigilli mei hanc cartam confirmare curavi Actum anno incarnati Verbi MC octogesimo nono
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter