utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02350400

Charter Number: 02350400
Cartulary Title: Cartulaire général de l'Yonne
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Date: 1189 - 1222
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Ego Galterus Dei gratia Lingonensis episcopus notum volo fieri presentibus et futuris quod Stephanus laudante Hugone fratre suo de Argenteolo in pace dimisit et se non amplius exacturum promisit a fratribus de Regniaco corveiam quam ipsis negantibus et contradicentibus exigebat a falcatoribus et insecatoribus pratorum de Chanlive que prefati fratres ab antiquo libere et absolute ex dono et elemosina antecessorum illius possidebant Hujus rei testes sunt Wido de Longovado monachus Clarevallensis Helyas capellanus sacerdotis de Noeriis Milo dominus de Noeriis et filius ejus Clarembaldus et Willermus de Booleio et Willermus de Carterrun et Gaufridus de Jouencei Actum est hoc apud Noers in domo Willermi Grosbraz Hec omnia laudavit uxor predicti domini Hugonis Agnes et Pontius filius ejus et Gila filia ejus Testes sunt Wido de Longovado et Petrus Virziliacensis monachi Willermus capellanus de Argenteolo et Salvagius de Balancei Hoc ipsum laudaverunt sorores prefatorum Hugonis et Stephani Margarita et Lucia Testes Petrus prior de Noers et Salvagius de Balancei Henricus de Chastellione milites
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter