Charter Document - 02350402
Charter Number: 02350402
Cartulary Title: Cartulaire général de l'Yonne
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1189
Date Type: Internal, A.D.
View Map
Cartulary Title: Cartulaire général de l'Yonne
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1189
Date Type: Internal, A.D.
View Map
Charter:
Maior et pares communie Senonensis omnibus ad quos presentes littere pervenerint salutem et obsequium Notum fieri volumus presentibus et futuris quod cum dissensio esset inter homines domini nostri regis Francorum qui sunt apud Pontes super Yonam et capitulum Beati Stephani Senonensis pro banno capituli quem homines illi in vendendo vino non observabant tandem de mandato domini nostri regis Francorum ita res diffinita est per servientes regis scilicet Petrum de Orbet Fulconem de Tranne Daimbertum Bucherium Hatonem Garnerium Borrel super quos dominus rex Francorum hoc posuit terminandum Quod antequam bannum canonicorum incipiat octo diebus ante in ecclesia publice dicetur quod bannum incipere debet et ex tunc omnes preparabunt se ad observationem banni ita quod si infra primam septimanam banni remanserit aliquid de vino quod prius ceperat vendi tota prima septimana bannum poterit vendi absque contradictione ita tamen quod non possit in dolio aliquid ab aliquo addi et id tantum quod erat residuum in dolio in initio banni sola prima septimana poterit vendi et si aliquis modo suspectus fuerit per juramentum se excusabit si canonici hoc voluerint vel eorum servientes Si vero post primam septimanam elapsam aliquis inventus fuerit aliquid vini vendens sive de novo sive de residuo canonici liberam facultatem habebunt faciendi de vino et dolio quicquid voluerint vel servientes eorum et ille tenebitur emendare Et hoc per fidelitatem suam et super juramenta sua ordinaverunt et diffinierunt hii super quos dominus rex Francorum rem ipsam posuerat terminandam Et hoc cognitum fuit in presentia domini nostri Senonensis archiepiscopi Et ut hoc ratum habeatur nos litteris annotatum sigillo nostro munivimus anno incarnati Verbi MCLXXXIX regnante domino Philippo rege nostro