utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02350408

Charter Number: 02350408
Cartulary Title: Cartulaire général de l'Yonne
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Date: 1190
Date Type: Internal

map View Map
Charter:
Episcopus Autissiodorensis in comitatu et diocesi Autissiodorensis est major dominus in spiritualibus et temporalibus nam omnes et singuli domini temporales dictorum comitatus et diocesis dominia in eisdem situata paucis exceptis tenent a dicto episcopo in feudum vel retrofeudum Quod volens demonstrare quidam episcopus Autissiodorensis ab Innocentio papa tertio reprehensus cur non servasset in diocesi Autissiodorensis sentenciam interdicti latam auctoritate apostolica in regno Francie se excusavit legato apostolico super hoc conquerenti dicens quod rex Francorum in diocesi Autissiodorensis propriam terram dicitur non habere et hac de causa episcopus Autissiodorensis in sua diocesi vulgariter nuncupatur chiefsires eo quod quasi omnes ejus subditi ab ipso solo tenent sua dominia temporalia in feudum vel retrofeudum Ipse autem episcopus suam totam temporalitatem a rege aut alio domino non tenet in feudum vel homagium sed a solo Deo et ecclesia quia ipsam recepit a beato Germano duce quondam a Romanis in Galliis constituto reliqua parte sui dominii relicta comiti Autissiodorensis quam voluit ab episcopo in feudum teneri
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter