utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02350414

Charter Number: 02350414
Cartulary Title: Cartulaire général de l'Yonne
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1190
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Ego Guido Senonensis archiepiscopus omnibus ad quos littere iste pervenerint in Domino salutem Notum fieri volumus quod Rochuis nobilis mulier de Chanloto in extrema egritudine constituta in perpetuam dedit elemosinam ecclesie Deilocensi quatuor sextarios et minam annone annuatim percipiendos apud Villam novam super Yonam in molendino quod vocatur Cochepie medietatem frumenti et medietatem tremesii quos de nostro feodo habebat Hujus elemosine donationem post predicte ecclesie vexationes in presentia nostra laudaverunt Stephanus miles et Icterius filii ejusdem Rochuis Sarra etiam uxor et Bovo filius prefati Stephani eandem donationem laudaverunt Intuitu vero istarum laudationum habuerunt de bonis memorate ecclesie predicti Stephanus et Icterius fratres LXX solidos Pruvinienses Sarra uxor ejusdem Stephani vaccam cum vitulo Quod ut ratum sit sigilli nostri munimine roboravimus Actum Senonis anno Verbi incarnati MC nonagesimo Item notum fieri volumus quod Theobaldus et Milo filii defuncti Theobaldi Gariel contendebant adversus ecclesiam Deilocensem super molendino de Sart quod de suo feodo esse asserebant Tandem vero in presentia nostra sopita fuit in hunc modum quod feodum et quicquid juris exigebant in predicto molendino eidem ecclesie in perpetuum quitaverunt fide interposita promittentes quod nullam inde in posterum nec etiam quando milites essent suscitarent questionem Hanc quitationem laudavit Oda mater eorum que cum ipsis concessit quod si quicquam contra hoc aliquando in dampnum ecclesie attenptarent nos de ipsis et terris eorum justiciam faceremus Hoc etiam laudavit Rancia soror predictorum Theobaldi et Milonis et Henricus maritus ejus Intuitu vero quitationis prescripte et laudationum premissarum dedit ecclesia Deilocensis prenominatis Theobaldo et Miloni et Ode matri eorum novem libras Pruvinenses et predicte Rancie XL solidos Quod ut firmum permaneat sigilli nostri munimine roboravimus Actum Trecis anno Verbi incarnati MC[] Datum per manum magistri Petri cancellarii nostri
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter