utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02350420

Charter Number: 02350420
Cartulary Title: Cartulaire général de l'Yonne
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Date: 1190
Date Type: Internal

map View Map
Charter:
Noverint universi presentes litteras inspecturi quod dominus Hagano de Herviaco fecit testamentum suum in hunc modum precepit siquidem medietatem omnium mobilium suorum pro anima sua si discesserit in elemosinam erogari domui Pontiniaci in qua sibi elegit sepulturam palefridum suum pro decem libris Pruviniensium delegavit preterea dedit conventui centum solidos in procurationem ipsius portario ejusdem domus centum solidos pro faciendis tricenariis eidem viginti solidos pro emendo pane ad distribuendum pauperibus item viginti solidos infirmario monachorum pro pitanciis infirmorum predictis quoque monachis pro anniversario suo dedit Robertum et Benedictum de Chambelene et Guillermum de Denimonia et heredes eorum et plenam justitiam in ipsos qui singulis annis in anniversario predicti Haganonis debent reddere Pontiniacensibus triginta solidos Pruviniensium unusquisque eorum decem eisdem etiam dedit ad faciendum anniversarium vineam quæ Merceria dicitur totam que sita est apud Denemone decano S Florentini dedit sexaginta solidos domino Canono de Hervi culcitram sericam viridem et coopertorium de genotes et duo lintea cum uno auriculari et viginti solidis capellano suo M viginti solidos et Odino clerico decem solidos et leprosis de Hervi viginti solidos S Stephano Trecensi viginti solidos S Petro Trecensi viginti solidos sanctimonalibus S Marie Trecensis et de Fusse singulis viginti solidos domuiDei que est Comitis viginti solidos ceteris domibusDei que sunt Trecis unicuique quinque solidos fratri Huberto Trecensi decem solidos et viginti presbyteris viginti solidos domine Mahot viginti solidos omnibus neptibus suis que sunt sanctemoniales unicuique decem solidos duobus suis nepotibus de Cella et de Moloimes unicuique decem solidos Parrenot de la Celle quinque solidos viginti domibus leprosorum que sunt inter Trecas et Pontiniacum viginti solidos presbytero SummæVallis cappam suam pluvialem Miloni de Hervi filiolo suo viginti solidos decano Autissiodorensi S Stephani viginti solidos S Germano et S Stephano unicuique quadraginta solidos quadraginta ecclesiis de castellania Herviaci et S Florentini que magis vicine sunt unicuique decem solidos ecclesie de Herviaco singulis annis pro anniversario suo quinque solidos item leprosis de Hervi decem solidos annuatim persolvendos in redditibus furni ecclesie de Summavalle sextarium avene quod Clarinus debet pro anniversario suo domui de Chancicur tria quarteria prati que sunt contigua pratis predicte domus ecclesie Denemone quartam partem modii vini pro anniversario suo ecclesie S Stephani Trecensis quadraginta solidos pro anniversario suo DomuiDei Trecensis que est Comitis decem solidos pro anniversario suo quos Benedictus debet ecclesie S Petri de Ausum arpentum prati quod sedet in noa de Agaret et arpentum nemoris si illud explanare voluerint pro anniversario suo ecclesie de LiberisVallibus sextarium avene et vigintiseptem denarios in consuetudinibus de Chaineio pro anniversario suo Hoc testamentum quod in carta presenti continetur ego Hagano teneri precipio et sigilli nostri auctoritate confirmo preterea rogo abbatem Pontiniaci et abbatem S Michaelis et decanum S Florentini ut ipsi presentem cartam sigillis suis corroborent et hoc testamentum meum sicut a me dispositum est fideliter exsequantur
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter