Charter Document - 02350423
Charter Number: 02350423
Cartulary Title: Cartulaire général de l'Yonne
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Decree
Date: 1190
Date Type: Internal, A.D.
View Map
Cartulary Title: Cartulaire général de l'Yonne
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Decree
Date: 1190
Date Type: Internal, A.D.
View Map
Charter:
In nomine sancte et individue Trinitatis amen Philippus Dei gratia Francorum rex Noverint universi presentes pariter et futuri quod contentio erat inter nos et canonicos Senonensis ecclesie super justicia et remansionibus advenarum in villa de Pontibus super Yonam et de minagio hoc modo sacramento prestito a servientibus nostris terminata fuit Didicimus a servientibus nostris quorum juramentum ad cognicionem rei recepimus quod tota justicia canonicorum est in villa de Pontibus et remansiones advenarum in villa et minagium eorumdem canonicorum super omnes homines ville Nos vero jura ecclesiarum illibata conservare volentes rei veritatem prout diximus cognoscentes eam ratam et stabilem esse volumus Quod ut perpetuam et inconcussam sorciatur firmitatem presentem paginam sigilli nostri auctoritate et nominis nostri caractere inferius annotato communiri precepimus Actum apud Virziliacum anno ab Incarnatione Domini MC nonagesimo regni vero nostri duodecimo astantibus [in palatio quorum nomina apposita sunt et signa] signum comitis Theobaldi dapiferi nostri signum Guidonis buticularii signum Mathei camerarii signum Radulfi constabularii Data vacante cancellaria