Charter Document - 02350438
Charter Number: 02350438
Cartulary Title: Cartulaire général de l'Yonne
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1192 - 1200
Date Type: Assigned
View Map
Cartulary Title: Cartulaire général de l'Yonne
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1192 - 1200
Date Type: Assigned
View Map
Charter:
Ego Petrus comes Nivernensis notum fieri volo presentibus et futuris quod Jocelinus de Avalone dedit et concessit pro salute anime sue et antecessorum suorum Deo et Beate Marie et fratribus de Regniaco omnes pasturas terre sue tam plane quam nemorose que sita est in omni finagio de Arsi citra Coram fluvium et ultra sine dampno segetum pratorum et vinearum jure perpetuo possidendas Porro vero dictus Jocelinus hujus rei causa habuit de beneficio domus Regniaci ducentas oves et unum equum Sciendum vero est et perpetuo tenendum quia si fratres de Regniaco vel servientes eorum vel pecora eorum aliquid dampnum fecerint reddito tantummodo capitali liberi ab omni alia exactione et occasione in perpetuum existent Laudaverunt hoc Amica mater predicti Jocelini et Agnes uxor ejus et Jocelinus filius eorum et Amica filia eorum Hujus rei testes sunt Girardus preceptor domus de Salice Iolent Gaufridus de Genuli miles Ut igitur istud ratum et firmum perpetuo habeatur presenti scripto et sigilli nostri munimine confirmamus