Charter Document - 02350444
Charter Number: 02350444
Cartulary Title: Cartulaire général de l'Yonne
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1193
Date Type: Internal, A.D.
View Map
Cartulary Title: Cartulaire général de l'Yonne
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1193
Date Type: Internal, A.D.
View Map
Charter:
Ego frater Radulphus de Monteletardi tunc temporis domorum Templi in Francia humilis procurator notum facio presentibus et futuris quod cum inter monachos Vallis Lucentis et fratres nostros de Coloors et homines ejusdem ville diu contentio versaretur super pasturis nemorum de Cirelliaco et de Logiis et glande et quibusdam viis in hanc compositionem pacis convenimus De viis unde erat contentio tantum due stabunt una que tendit a Villa Mauri apud Joviniacum altera a Coloors apud Arciam et semita que est inter duas terras a domo leprosorum de Coloors usque ad boscum Clausura pratorum que sunt ante portam grangie de Logiis remanebit fratribus de Valle Lucenti libera a viis et pasturis In propriis nemoribus eorumdem fratrum et planis que pertinent ad grangias de Logiis et de Cereliaco dicti fratres Templi et homines de Coloors sine contradictione pasturas habebunt ad omnia pecora sua communiter ita quod non fodietur terra ab hominibus pro fulcheria ad opus porcorum sed quantum per se capere poterunt porci sive alia pecora ibi capient In prata que sunt extra clausuram non intrabunt pecora a medio marcio usque ad quindenam Sancti Johannis Baptiste nisi infra terminum illum secta fuerint prata et si secta fuerint libere intrare poterunt In tempore glandis porci unius anni vel ultra pro pasnagio quatuor donabunt denarios porci infra annum duos denarios lactentes vero porci nichil pro pasnagio donabunt Et si forte contentio habeatur de porco cujus sit etatis in probatione ejus cujus erit habebitur Capre quoque non intrabunt boscum a festo Sancti Remigii usque ad Purificationem Beate Marie et si intraverint ad modum porcorum pasnagium reddent Boves et alia pecora omnia preter porcos et capras omni tempore libere et sine contradictione pasturas intrabunt Fratres etiam de Valle Lucenti predicta nemora extirpare eradicare arare vendere poterunt et donare salvis pasturis dictorum templariorum Pro hiis itaque rebus homines de Coloors fratribus de Valle Lucenti singulis annis in domo de Cereliaco XX solidos Pruvinensis monete in octabis Sancti Remigii donabunt Et si ipso die non reddantur deinceps reddi tenebuntur cum lege quinque solidos et fratres de Valle Lucente capere poterunt in dictis pasturis pecora hominum de Coloors pro denariis illis et de lege Hec compositio in ecclesia de Coloors audiente populo est recitata et ab ipso laudata et ut hoc ratum et inconcussum habeatur ego frater Radulfus de Monteletardi domorum Templi tunc temporis in Francia procurator communis assensu capituli cartam istam sigilli nostri impressione roboravi Actum est hoc anno incarnati Verbi MC nonagesimo tercio nonas Augusti