utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02350454

Charter Number: 02350454
Cartulary Title: Cartulaire général de l'Yonne
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1194
Date Type: Internal, A.D.

map View Map
Charter:
Ego Gerardus dominus Arsiaci notum fieri volo presentibus et futuris quoniam pro salute anime mee et Beatricis uxoris mee et pro animabus patris et matris mee fratrumque meorum perpetuo laudavi et sigillo meo confirmavi donum quod fecit pater meus Gaufridus fratribus de Regniaco de pasturis tocius terre mee citra Choram fluvium et ultra quod factum fuit laude et assensu meo et fratrum meorum Gaufridi et Joscelini matris etiam mee et sororum mearum In istis autem pasturis si fratres vel servientes eorum vel pecora eorum dampnum aliquod fecerint reddito capitali liberi et immunes ab omni alia exactione et occasione existant sicut in autentico scripto domini Autissiodorensis continetur Partem etiam quam habent ipsi fratres communem cum monialibus de Crisennum in botorio de Arsi eis perpetuo concessi Usagium quod injuste reclamabam in nemore de Essars et Fontismo nec mei juris fuerat querelasque omnes quas tunc temporis contra eos habebam penitus quittavi Hujus rei testes sunt Dominus Joscelinus de Avalone Gaufridus prior de Bassiaco Gaufridus prepositus de Prissiaco Hec omnia laudavit Beatrix uxor mea coram his testibus Joscelino de Avalone et Guidone de Rovreio militibus Denique fratres de Regniaco respectu pacis conservande in futurum et obtemptu gratie temporalis dederunt mihi unum de pullis suis Factum est hoc anno ab Incarnatione Domini MCXCIII
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter