utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02350460

Charter Number: 02350460
Cartulary Title: Cartulaire général de l'Yonne
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Date: 1195
Date Type: Internal

map View Map
Charter:
Michael Dei gratia Senonensis archiepiscopus omnibus ad quos littere presentes pervenerint in Domino salutem Noverint universi presentes pariter et futuri quod cum nobis intimatum fuisset novalia fieri in parrochia de Floriniaco quia novalium decime ad jus ecclesiasticum specialiter pertinere dinoscuntur et nostra interest per diocesim nostram hujusmodi decimas certis possessoribus assignare considerantes omnem antiquam decimam prefate parrochie tam grossam quam minutam propriam esse canonicorum altaris SanctiJohannis quorum est ipsa ecclesia Floriniaci necnon et monachorum BeateMarie de porta SanctiLeonis et monialium de Pomereto concessimus eisdem canonicis monachis et monialibus omnem decimam novalium tam cultorum quam colendorum infra terminos memorate parrochie jure perpetuo possidendum Quod ut ratum maneat et inconcussum presentem cartam sigilli nostri munimine fecimus roborari Actum anno incarnati Verbi MCXC quinto
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter