utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02350466

Charter Number: 02350466
Cartulary Title: Cartulaire général de l'Yonne
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Agreement
Date: 1196
Date Type: Internal, A.D.

map View Map
Charter:
Ego Droco de Melloto universis ad quos presentes littere pervenerint salutem in vero salutari Notum fieri volo quod cum inter me et abbatem et canonicos Beati Johannis Senonensis super quibusdam molendinis que ego apud villam meam Vicinas constituebam esset contencio pro eo quod bercios dictorum molendinorum cum indempnitate eorum non possem facere in dominum et patrem nostrum Michaelem venerabilem Senonensem archiepiscopum et abbatem Beati Petri Vivi hinc inde compromisimus Quibus mediantibus in hunc modum pax est reformata Siquidem dictus abbas et capitulum mihi et heredibus meis in perpetuum bercios dictorum molendinorum et justiciam ipsorum berciorum quitaverunt Ego autem in reconpensationem hujus quitacionis donavi ecclesie Beati Johannis in dictis molendinis unum modium bladi singulis annis habendum medietatem frumenti et medietatem tremesii cujus una medietas in Natali Domini et altera medietas in festivitate Beati Johannis Baptiste annuatim in perpetuum dicte ecclesie Beati Johannis persolvetur Ut hoc autem firmum sit et stabile cartam istam notari feci et sigilli mei munimine corroboravi Actum anno incarnati Verbi MCLXXXX sexto
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter