utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02350484

Charter Number: 02350484
Cartulary Title: Cartulaire général de l'Yonne
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Date: 1198
Date Type: Internal

map View Map
Charter:
Michael Dei gratia Senonensis archiepiscopus omnibus ad quos littere pervenerint in Domino salutem Notum fieri volumus tam futuris quam presentibus quod cum super officiis quatuor matriculariorum laicorum ecclesie Beati Stephani Senonensis coram nobis questio verteretur tam inquisitione facta ab antiquis ecclesie canonicis quam ex eorum confessione didicimus quod in predicta ecclesia subscriptis debent obsequiis deservire Duo siquidem eorum per quindenam unam et alii duo per aliam quindenam semper debent in ecclesia non in camera sed in archis ante thesaurum ad hoc deputatis jacere et in ipsa ecclesia a mane usque ad meridiem demorari A meridie vero usque ad nonam unus eorum ad minus ut ecclesiam custodiat a nona usque ad noctem et deinceps ambo tenentur demorari Si vero aliquis eorum egritudine manifesta aut necessitate inevitabili jacere nequiverit alium fidelem et idoneum loco suo poterit subrogare qui ecclesiam fideliter custodiat et ad ministerium ejus adimplendum sufficiens habeatur Debent etiam servire sacerdotibus sacristis in lectis eorum in ecclesia faciendis et calceamentis detrahendis pallia et capas sericas necnon et tapeta plicare ecclesiam ornare carbones et ignem ad thuribula querere et afferre et alia minuta ecclesie officia explere Debet etiam unus de septimanariis ad appellationem prime hostium chori aperire et custodire chorum ne quis laicus introeat quamdiu celebratur missa Beati Petri Item debent etiam temporibus quindenarum suarum in ecclesia in camera videlicet propter hoc facta comedere Generaliter quotiens fit classicum in ecclesia debent omnes in ecclesia jacere In processionibus stationum tam abbatiarum quam parrochialium ecclesiarum capas sericas et alia vestimenta et baculum precentoris quotiens necesse fuerit qui tunc non fuerint septimanarii debent deferre Debent etiam in Letania majore previdere et nunciare adventum processionis Sancte Columbe et in vigilia Ascensionis Sancti Petri et in utraque processione capas sericas deferre ad suscipienda sanctorum corpora necessarias Debent iterum in Ramis Palmarum in Letania majore in Rogationibus vexilla preparare et deferri providere Debent etiam festivis diebus et quotiens necesse fuerit tenentes virgas assistere a choro populi pressuras expellere et quotidie dum divina celebrantur seculares tumultus et omne noxium ab ecclesia removere Omnibus per annum ferialibus diebus ad vesperas et ad matutinas primo sonare debet una campana et post alia longis motibus postea duo returni unus post alium deinde unus medianus et facto post medianum intervallo sequitur classicum duarum campanarum Ad complectorium laudes et sextam una campana ad primam primo una campana postea medianus quamdiu celebratur missa Beati Petri ad terciam primo una campana secundo returnus tercio medianus ad missam classicum sicut ad vesperas ad nonam sicut ad primam Quod si in his et aliis negligentes extiterint pena subscripta punientur Qui quando debuerit in ecclesia non jacuerit operi ecclesie duodecim denarios persolvet si horologium septimanarius horis debitis non tetenderit VI denarios persolvet si ignitegium penitus cesset XII denarios si sacristis lectum non fecerint et calceamenta non detraxerint II denarios si aquam et ignem ad misse ministerium et sal ad aquam benedicendam non preparaverint II denarios si a meridie usque ad nonam et a complectorio usque ad ignitegium ecclesiam non custodierint VI denarios si ferialibus diebus ad laudes hora debita non pulsaverint I denarium si penitus omiserint II denarios Generaliter quotiens horis et signis debitis pulsare neglexerint VI denarios si in novem lectionibus quotiens capas sericas non plicuerint I denarium in festis quinque et septem cereorum II denarios in festis annualibus IV denarios si in processionibus et stationibus capas non detulerint III denarios si ad appellationem prime chorum non aperuerint et custodierint III denarios si de ceteris officiis quod longum est nominare aliquid pretermiserint III denarios Quod ut ratum et firmum permaneat sigillo nostro et dilectorum filiorum nostrorum capituli Senonensis et Guillermi thesaurarii sigillis fecimus communiri Actum anno Domini millesimo centesimo nonagesimo octavo
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter