utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02350486

Charter Number: 02350486
Cartulary Title: Cartulaire général de l'Yonne
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1198
Date Type: Internal, A.D.

map View Map
Charter:
Helias Dei gratia dictus abbas et conventus Sancte Columbe Senonensis omnibus has litteras inspecturis in Domino salutem Notum fieri volumus inter nos ex una parte et communitatem ville Misseriaci ex alia controversiam diu fuisse super quodam nemore quod dicitur les Espoisses de Misseriaco nos enim fundum terre ipsius nemoris cum eodem nemore nostrum esse dicebamus quem fundum dicta quedam communitas nomine juris esse non negabat quod vero nemus ipsum suum esse unanimiter asserebat tandem inter nos et ipsam communitatem plurimorum consilio jurisperitorum virorum concordia est hoc modo reformata nos quidem prefati nemoris de quo tres partes fieri statutum est tertiam partem que respicit ad nemus de Gizy liberam ab omni consuetudine justicia et exactione aliorum in perpetuum sumus habituri excepto quod quidam miles nomine Manasses quintam partem ejusdem tertie partis perpetuo jure possidebit de hac tertia parte excepta quinta parte predicta quicquid voluerimus faciemus jam dicta autem communitas duas reliquas partes sepedicti nemoris ad opus proprium possidebit nichil enim ex ipsis partibus cuilibet nisi sit in dicta villa Misseriaci manens dare vel vendere de jure poterit nec subtrahere quolibet modo ad alienos usus sive fundus terre ipsarum duarum partium si extirpate fuerint que quidem sine assensu communitatis prefate non poterint extirpari custodia quoque forefactum et justicia apes etiam si ibi invente fuerint nostre et predicti militis erunt jurisdictionis quatuor videlicet partes nostre erunt et quinta ipsius militis siquidem nos et idem miles non duos insimul maiores in prefata villa Misseriaci sed unum tantummodo constituemus cum forefactum ab uno vel a pluribus sepe dicte communitatis in duabus partibus nominatis captum nomine nostro et predicti militis esse tradendum quod sine voluntate ipsius communitatis nullatenus est dimittendum Hujus autem facti memoria ne processu temporis evanescat hanc cartam notari fecimus et sigilli nostri munimine confirmari Actum anno Domini MCXC octavo
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter