Charter Document - 02350492
Charter Number: 02350492
Cartulary Title: Cartulaire général de l'Yonne
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Agreement
Date: 1199
Date Type: Internal, A.D.
View Map
Cartulary Title: Cartulaire général de l'Yonne
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Agreement
Date: 1199
Date Type: Internal, A.D.
View Map
Charter:
Ego Herveus dominus Danziaci notum facimus universis ad quos littere presentes pervenerint quod hec sunt convenciones inter nos et dominum nostrum Philippum regem Francorum scilicet quod dominus rex habet nobis in convencione dare in uxorem filiam Petri comitis Nivernensis cum comitatu hoc modo quod P comes Nivernensis ad vitam suam habebit de terra illa id quod dominus rex decernet Post mortem vero dicti P comitis tota terra illa redibit ad me et uxorem meam vel liberos nostros Pro rachato vero suo nos et Re frater noster concedimus eidem regi et heredibus suis in perpetuum Giemum cum tota castellania et omnibus pertinentiis hoc modo quod si dicta uxor nostra moreretur absque herede ex nobis Giemum cum tota castellania et omnibus pertinentiis redibit ad nos vel Re fratrem nostrum vel heredes nostros paiando domino regi tria milia marcarum argenti ad pondus Trecense Et si dominus rex miserit aliquid in emendationem castelli cum emendatione illa id rehabebimus neque pro missionibus quas ibi fecisset dominus rex id retineret sed id rehaberemus solvendo predicta tria milia marcarum argenti Preterea ego Herveus antequam matrimonium fiat faciam dominum regem assecurari ab hominibus terre mee quod ego contra omnes homines qui possunt vivere et mori ipsum juvabo bona fide sicut dominum meum ligium neque propter aliquem hominem deficiam et quamdiu rectum michi facere voluerit in curia sua Matrimonio facto faciam domino regi eamdem fieri securitatem ab hominibus dicti comitatus qui sunt de regalibus aut de feodo suo si autem aliquis esset rebellis de securitate facienda ego Herveus exinde me haberem ad voluntatem domini regis Priusquam vero matrimonium fiat ego tradam domino regi Conam custodiendam ad costamenta mea donec predicte securitates facte fuerint domino regi de predicto comitatu securitatibus vero acceptis Conam rehabebimus Si autem has convenciones domino regi non tenuero concedo quod episcopi Altisiodorensis et Nivernensis me absque appellatione excommunicent et terram meam interdicto supponant Si autem forte contingeret quod ego de voluntate mea vel alio casu separarer ab illa uxore ego eam redderem domino regi priusquam alii nuberet et dominus rex michi redderet castellum Giemi sicut est predictum Actum Parisiis anno ab Incarnatione Domini MCXC nono mense octobri