Charter Document - 02350501
Charter Number: 02350501
Cartulary Title: Cartulaire général de l'Yonne
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1200
Date Type: Internal, A.D.
View Map
Cartulary Title: Cartulaire général de l'Yonne
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1200
Date Type: Internal, A.D.
View Map
Charter:
Ego Petrus comes Tornodori et Autissiodori notum facio omnibus presentibus et futuris quod antequam censiva Autissiodori institueretur fabri carpentarii cementarii non debebant mihi equitationes nec exercitus nisi ad retrobannum solummodo et ad obsidionem et tunc eis ad me venientibus faciebam de jure ferramenta mea deferri Singulis vero diebus quibus in obsidione morabantur unicuique debebam et donabam quatuor denarios hoc prohibeo litteris meis idipsum confirmando datis anno Verbi incarnati MC mense septembri