utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02360002

Charter Number: 02360002
Cartulary Title: Cartulaire général de l'Yonne
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1200 - 1201
Date Type: Internal, A.D.

map View Map
Charter:
Ego Theobaldus comes Trecensium palatinus notum facio tam presentibus quam futuris quod Jocelino de Avalone et heredibus suis in feodo dedi villam que dicitur Gillencort que est de Castellaria Firmitatis super Albam et quicquid idem Jocelinus acquirere poterit in eadem villa ipsi et heredibus suis concessi in augmento feodi illius Concessi etiam ei quod in nulla villa mea libera retinebo homines qui sint de hoc dono Idem autem Jocelinus propter hoc devenit homo meus ligius salva tamen legeitate Girardi de Arceio et domini ducis Burgundie et Petri comitis de Autissiodoro Actum apud Chouaudam teste me ipso anno Incarnationis dominice millesimo ducentesimo mense Januario Datum per manum Galteri cancellarii mei nota Milonis
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter