utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02360075

Charter Number: 02360075
Cartulary Title: Cartulaire général de l'Yonne
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1209
Date Type: Internal, A.D.

map View Map
Charter:
Ego Guido dominus de Merliniaco notum fieri volo omnibus presentem cartulam inspecturis quod ego et mater mea Ermengardis dedimus nos domui Pontiniacensi et in ea nobis elegimus sepulturam Ipsi autem concesserunt michi et matri mee quod in morte et in vita facient pro nobis quantum pro uno ex monachis suis Nos vero solo Dei respectu dedimus eis in puram elemosinam pro animabus nostris et antecessorum nostrorum campum nostrum qui est juxta vadum de Chanlive campo monachorum de Pontiniaco contiguum in perpetuum allodium possidendum sicut mater mea eum solebat excolere cum quodam prato quod nuper ruptum erat et in agriculturam redactum Concessimus etiam predictis monachis ut omnes terras vel prata que die illa possidebant quando carta ista facta est libere et quiete sine omni consuetudine preter censum annuatim reddendum in perpetuum possideant Hoc laudavit uxor mea Narbona et filius meus Jobertus qui vocatur Galcerius cum filia mea Ermengarde Actum apud Salicetum anno Verbi incarnati MCC nono
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter