utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02360154

Charter Number: 02360154
Cartulary Title: Cartulaire général de l'Yonne
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Promise
Date: 1215
Date Type: Internal

map View Map
Charter:
Ego Herveius comes Nivernensis notum facimus omnibus quod nos juravimus super sacrosancta domino nostro Philippo illustri Francorum regi quod Agnetem filiam nostram nulli trademus in uxorem sine assensu et licencia domini regis nec maxime alicui filiorum Johannis regis condam Anglie nec Theobaldo de Campania nec filio ducis Burgundie nec Engerreno de Cociaco et de hoc constituimus plegios erga dominum regem Hugonem dominum Ulmi Hugonem de Sancto Verano Renaldum de Monte Falconis Gaufridum de Bulli Petrum de Livron Ansellum Bridaine super feoda que tenent de nobis Preter eos autem plegios faciemus dominum regem habere juramenta villarum terre nostre de quibus dominus rex ea habere voluerit et etiam juramenta militum terre nostre cum litteris eorum patentibus de quibus habere voluerit Robertum vero de Cortenaio constituemus terminis competentibus in plegium erga dominum regem super feodum quod tenet de nobis et Archembaldum de Borbon super feodum quod tenet de nobis Si pro nobis intrare voluerit in plivinam erga dominum regem et si intrat in plivinam ad preces nostras vel domini regis tenebitur de plivina Et sciendum quod prenominati plegii et alii quos dominus rex plegios habebit plegiabunt quod si nos veniremus aliquo modo contra conventiones predictas ipsi plegii juvarent dominum regem de se ipsis et de omnibus que tenent de nobis contra nos sine se meffacere et tamdiu quousque id esset emendatum ad voluntatem domini regis et dominus rex sine meffacere posset assignare ad feoda et domania que tenemus de eo et tamdiu ea in manu sua tenere donec id esset emendatum ad voluntatem domini regis Quando autem conventiones predictas perfecerimus habebimus filiam nostram quousque maritetur per assensum domini regis et voluntatem nostram salvo jure et fidelitate domini regis in omnibus Actum [] MCCXV
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter