utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02360162

Charter Number: 02360162
Cartulary Title: Cartulaire général de l'Yonne
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Date: 1214 - 1215
Date Type: Internal

map View Map
Charter:
Frater Huldeerius SanctiPetriVivi Senon dictus abbas totusque ejusdem ecclesie conventus omnibus presentes litteras inspecturis in Domino salutem Noveritis quod inter nos ex parte una et nobilem virum dominum Milonem de Pareto ex altera talem firmavimus societatem scilicet quod homines nostri feminas suas et vice versa sui homines feminas nostras maritali consorcio sibi poterunt copulare Ita quod si liberi qui ex eis fuerint procreati inter nos equaliter dividerentur et a servientibus nostris super eos tallia rationabilis poneretur que inter nos similiter sine aliqua contradictione dividetur Similiter inter pueros qui ex eis procreabuntur hereditas tam ex parte matris quam ex parte patris equaliter dividetur Nec abbas aliquem suum hominem vel feminam de hiis qui conjuncti fuerint matrimonialiter cum hominibus dicti militis poterit redimere sine consensu ipsius militis nec miles vice versa sine consensu abbatis Quod ut ratum permaneat presentes litteras sigillorum nostrorum munimine fecimus roborari Actum anno Gracie MCC quartodecimo mense februario
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter