utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02360192

Charter Number: 02360192
Cartulary Title: Cartulaire général de l'Yonne
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Agreement
Date: 1217
Date Type: Internal, A.D.

map View Map
Charter:
Ego Garinus abbas Beate Marie de Josaphat et ego Bartholomeus decanus et ego Bartholomeus subdecanus Carnotensis omnibus presentes litteras inspecturis in Domino salutem Noverint universi quod venerabiles viri abbas et conventus Sancti Petri Vivi Senon petebant in jure coram nobis judicibus a domino papa delegatis a venerabilibus viris abbate et conventu Vallis lucentis Cisterciensis ordinis foragium tocius vini quod vendebant in domo sua sita in burgo Sancti Petri Vivi occasione cujusdam consuetudinis quam talem esse dicebant quod quicunque sive clericus sive laicus quibusdam tamen certis exceptis in dicto burgo vinum vendat pro unoquoque dolio duos sextarios vini nomine foragii solvere tenebatur Secundo petebant ut iidem fratres Vallis lucentis quasdam possessiones et vineas quas in censiva eorum tenebant extra manum suam ponerent ne in eorum prejudicium in manu mortua remanerent Tertio orta fuit questio inter eos non tamen in judicio coram nobis de minagio et de aliis consuetudinibus aliarum rerum venalium si ab ipsis fratribus in dicta domo venderentur Ad primum petitum respondebant dicti fratres Vallis lucentis quod si talis consuetudo esset in dicto burgo quod tunc non credebant multiplici ratione dicebant se ad eam observandam cum privilegiate sint persone nullatenus obligari Ad secundum dicebant quod quia eis videntibus et scientibus et censum dictarum possessionum et alias consuetudines scienter recipientibus dictas possessiones diu tenuerant eas poterant licite jure perpetuo retinere Ad tertium respondebant monachos Cisterciencis ordinis tali privilegio et libertate gaudere quod de bonis suis venalibus nulli prorsus consuetudinem reddere tenebantur Tandem mediantibus bonis viris super omnibus predictis composuerunt amicabiliter in hunc modum sicut in litteris sigillatis sigillorum vener virorum abbatum scilicet Sancti Petri Vivi et Sancti Pauli Senon et Vallis lucentis et etiam conventus Sancti Petri Vivi vidimus contineri Fratres Vallis lucentis ecclesie Beati Petri Vivi Senonensis pro bono pacis solvere Senonis tenebuntur singulis annis infra octabas Beati Remigii unum modium vini boni et laudabilis medietatem albi et medietatem rubei et tres solidos paris abbas vero et conventus Sancti Petri Vivi Senon concesserunt predictis fratribus omnes possessiones et vineas tunc temporis quas tenebant et maxime quinque quaternarios vinee quos a defuncta Juliana et ab Odone de Grom et ab abbatissa tunc habebant salvis censibus et decimis et debitis juste et quiete et pacifice jure perpetuo possidendas Et quia in dicta domo sua de Burgo omnia quecunque voluerint poterunt vendere dummodo sint eorum propria ita quod de illis neque foragium neque minagium vel aliquam omnino consuetudinem reddere tenebuntur Non tamen licebit eisdem fratribus vinum ad predictam domum adducere nisi vinum quod haberent in vineis suis sitis infra duas leucas a civitate Senonensi Et ita de omnibus querelis retroactis temporibus inter se agitatis sese ad invicem quitaverunt Nos autem compositionem istam sicut superius est expressa ratam habemus et sigillorum nostrorum munimine roboramus Actum anno Gracie MCC septimo decimo mense augusto
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter