utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02360371

Charter Number: 02360371
Cartulary Title: Cartulaire général de l'Yonne
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Date: 1229
Date Type: Internal

map View Map
Charter:
Omnibus presentes litteras inspecturis Willelmus abbas totusque conventus ecclesie BeatiJohannis Senon in Domino salutem Noverint universi quod cum de discordia que vertebatur inter nos ex una parte ac magistrum et fratres maioris domusDei Senon ex altera in venerabiles viros magistrum Hugonem Deimberti canonicum Senon et Radulfum priorem SanctiSalvatorisdeVineis fuisset hinc inde unanimiter et concorditer compromissum videlicet super medietate cujusdam domus site in CampodefunctiGuiardi quam defunctus Odo quondam presbiter Malleii pro suo anniversario faciendo sicut dicebamus nobis dederat in elemosinam quod pars negabat adversa Tandem de consilio bonorum inter nos et ipsos magistrum et fratres fuit compositum in hunc modum quod nos dedimus eisdem magistro et fratribus sexaginta solidos Paris ipsique quitaverunt nobis cameram super cellarium et cellarium desubtus cameram sicut dicta camera se comportat usque ad muros civitatis Senon et murus de medio qui dividit cameram a chassio MagneDomus communi erit utrique tam domui quam camere ita quod quilibet a parte sua super dictum murum poterunt edificare Nos autem si quid juris habebamus in toto predicto chassio MagneDomus et in camera juxta eandem domum versus ecclesiam BeatiPetri de Dongione et veterem posternam qua itur ad Marchaellum sita sicut idem chassium et ipsa camera se comportant usque ad dictos muros civitatis domusDei quitavimus in perpetuum supradicte In cujus rei memoriam et testimonium presentes litteras sigillorum nostrorum munimine fecimus roborari Actum anno Gracie MCC vicesimonono mense augusto
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter