utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02360376

Charter Number: 02360376
Cartulary Title: Cartulaire général de l'Yonne
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Date: 1229
Date Type: Internal

map View Map
Charter:
Ego Theobaldus Campanie et Brie comes palatinus notum facio omnibus presentes litteras inspecturis quod dedi et concessi dilecto et fideli meo Anserico de Tociaco domino de Bazerne ad vitam suam centum libratas annui redditus percipiendas annuatim in intragio vinorum Trecensium in nundinis SanctiJohannis Trecensis Volo autem et statuo quod quicumque recepiet illud intragium pro singulis septimanis quibus solutionem differet requisitus ipse solvet dicto Anserico quadraginta solidos pro emenda et post ipsius Anserici obitum redditus supradictus ad me et heredes meos sine contradictione aliqua reverteretur Propter hoc igitur dictus Ansericus devenit ligius homo meus salva ligiatione dominorum suorum videlicet Joannis de Torciaco Archambaudi de Borbonio comitis Nivernensis et Roberti de Curteneio et salvis escheetis que eidem Anserico ex parte sua vel uxoris sue aut heredum suorum poterunt pervenire et ego teneor facere ei habere dictas centum libras singulis annis et quadraginta solidos de emenda Actum apud Trecas anno Domini MCCXX nono in festo OmniumSanctorum
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter