utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02360380

Charter Number: 02360380
Cartulary Title: Cartulaire général de l'Yonne
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Date: 1229 - 1230
Date Type: Internal

map View Map
Charter:
Ego Joannes de Sailenaio notum facio universis præsentes litteras inspecturis quod cum karissimus dominus meus Theobald comes Campaniæ dedisset michi et hæredibus meis in perpetuum XL libratas redditus videlicet XX lib in nundinis Sancti Aygulphi de Pruvino et in sequentibus nundinis Sancti Remigii Trecen XX lib ego propter hoc feci homagium ligium dicto comiti Campaniæ contra omnes salva ligeitate domini Stephani mei fratris ita quod hæres ille meus qui tenebit Bellum Montem habebit feodum illud et exinde erit homo ligius dicti comitis salva tamen ligeitate domini Stephani fratris mei Et sciendum quod si dominus comes Campaniæ potest acquirere erga dominum Erardum de Brena feodum de BelloMonte et de appendiciis quod dominus Stephanus frater meus tenet de eodem Erardo et quod ego teneo de eodem Stephano ego et hæres meus qui tenebit Bellum Montem erimus homines ligii comitis Campaniæ contra omnes si autem feodum illud acquirere non potest dominus comes ego ero homo suus eo modo quo superius est notatum Creantavi siquidem et creanto prædicto domino comiti Campaniæ quod ego juvabo ipsum de toto posse meo contra ducem Burgundiæ et contra omnes coadjutores suos de guerra quam modo habet erga eos nec hoc remanebit propter dominum Stephanum fratrem meum juvabo etiam ipsum contra omnes alios nisi ipse dominus comes guerram habeat in capite contra dominum Stephanum fratrem meum In hujus rei testimonium præsentes litteras fieri volui sigillo meo roboratas Actum anno Graciæ MCCXXIX mense martio
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter