utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02360411

Charter Number: 02360411
Cartulary Title: Cartulaire général de l'Yonne
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Date: 1233 - 1234
Date Type: Internal

map View Map
Charter:
Ego Th Campanie et Brie comes palatinus notum facio omnibus presentes litteras inspecturis quod vir nobilis Ansellus de Triangulo dominus Vicinarum in presentia nostra constitutus recognovit se vendidisse abbati et conventui Vallislucentis trecenta et viginti arpenta ad arpentum domini regis quadraginta tesiarum nemus et terram quodlibet arpentum pro quinquaginta solidis pruvin sita in nemore quod vocatur Haietum de Lailliaco quita et libera erga se et omnes alios ab omni feodo censu costuma usuagio pasturis venatione que vulgo chacia appellatur et quolibet alio onere redditu servitute dominio et justicia a dictis abbate et conventu jure perpetuo possidenda ita quod de dictis nemore et terra idem abbas et conventus suam omnimode quiete et libere facient de cetero voluntatem fide media promittens quod supradicta trecenta et viginti arpenta mensurari faciet et bonari et quod supradictam venditionem quamdiu vixerit erga omnes viros et mulieres garantizabit eisdem Et si forte contingeret quod decederet antequam garantizasset eisdem quamdiu debet ecclesie garantia ferri voluit et concessit et ad hoc heredes suos specialiter obligavit quod post decessum suum hiidem heredes garantire teneantur venditionem prenotatam usque ad tempus prescriptionis legitimum quod sufficere debeat ecclesie contra omnes Et si contingeret dictos abbatem et conventum super dictis nemore et terra ab aliquibus molestari vel in causam trahi occasione juris alicujus quod haberent vel se habere dicerent in nemore et terra supradictis dictos abbatem et conventum defendere tenetur et indampnes conservare Et si forte contigerit se deficere et in predictis vel in aliquo eorumdem voluit et concessit quod dominus archiepiscopus Senon et ejus officialis ubicunque de cetero mansionarius fuerit in personam suam excommunicationis et in terram suam interdicti sentencias valeant promulgare et quoad hoc se subjecit juridictioni eorumdem Quod ut ratum et inconcussum permaneat presentes litteras sigilli nostri munimine fecimus roborari Actum anno Domini MCC tricesimo tercio mense januario
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter