utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02360549

Charter Number: 02360549
Cartulary Title: Cartulaire général de l'Yonne
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Date: 1254
Date Type: Internal

map View Map
Charter:
Omnibus presentes litteras inspecturis frater Gaufridus SanctiPetriVivi Senon abbas humilis totusque ejusdem loci conventus salutem in Domino Notum facimus quod nos attendentes et considerantes quod parum nobis videbatur esse id quod conventus habebat in refectorio nostro diebus privatis scilicet quatuor denarios paris tantum pro pitantia singulis diebus ad campanam statuimus et ordinavimus de communi assensu et consensu omnium nostrum quod ex nunc in antea habeat conventus singulis diebus quibus amplius habere non debent duodecim denarios paris computatis in illis duodecim quatuor denariis supradictis Item statuimus et ordinavimus quod nullus de predicta pitantia extra refectorium habeat nisi tantummodo graviores et debiles infirmi Et Hugo prior noster de Andrisiaco voluit et concessit de assensu nostro et voluntate nostra quod ipse et successores sui priores de Andrisiaco et prioratus de Andrisiaco teneantur deinceps abbati ecclesiæ nostræ pro faciendis et complendis predictis ab eodem abbate dare et reddere in crastino BeatorumSaviniani et Potentiani mense octobri centum solidos paris annuatim Et nos conventus ordinavimus quod nos dicti Hugonis prioris de Andrisiaco anniversarium in ecclesia nostra celebrabimus annuatim Actum in capitulo nostro generali anno Domini MCC LIIII in crastino BeatorumSaviniani et Potentiani mense octobri
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter